1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Alleluja, Aggæi et Zachariæ. [2] Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, [3] in filiis hominum, in quibus non est salus. [4] Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. [5] Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: [6] qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. [7] Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos, [8] Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. [9] Dominus custodit advenas; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. [10] Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top