|
[1] In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam.
[2] Deus meus, in te confido; non erubescam.
[3] Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur.
[4] Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
[5] Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
[6] Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
[7] Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
[8] Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
[9] Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
[10] Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
[11] Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
[12] Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
[13] Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus hæreditabit terram.
[14] Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
[15] Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
[16] Respice in me, et miserere mei; quia unicus et pauper sum ego.
[17] Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt; de necessitatibus meis erue me.
[18] Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
[19] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
[20] Custodi animam meam, et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
[21] Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
[22] Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
|