1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In finem. Servo Domini ipsi David. [2] Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. [3] Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. [4] Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. [5] Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit. [6] Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. [7] Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, [8] quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. [9] Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; [10] quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. [11] Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. [12] Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. [13] Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top