1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In finem. Filiis Core ad intellectum. [2] Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. [3] Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos et expulisti eos. [4] Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos; sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. [5] Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob. [6] In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. [7] Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me; [8] salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. [9] In Deo laudabimur tota die; et in nomine tuo confitebimur in sæculum. [10] Nunc autem repulisti et confudisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. [11] Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros; et qui oderunt nos diripiebant sibi. [12] Dedisti nos tamquam oves escarum; et in gentibus dispersisti nos. [13] Vendidisti populum tuum sine pretio; et non fuit multitudo in commutationibus eorum. [14] Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. [15] Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis. [16] Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me: [17] a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. [18] Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo. [19] Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua; [20] quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. [21] Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum, [22] nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis. [23] Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem. [24] Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ? [25] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster. [26] Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top