|
[1] Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
[2] Ex Sion species decoris ejus:
[3] Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
[4] Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
[5] Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
[6] Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
[7] Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum.
[8] Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
[9] Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos;
[10] quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
[11] Cognovi omnia volatilia cæli; et pulchritudo agri mecum est.
[12] Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus.
[13] Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
[14] Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
[15] Et invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.
[16] Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
[17] Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
[18] Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
[19] Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
[20] Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
[21] Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
[22] Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
[23] Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
|