1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] In finem. Intellectus David, [2] cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. [3] Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? [4] Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. [5] Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. [6] Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa. [7] Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. [8] Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: [9] Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. [10] Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. [11] Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top