|
[1]In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
[2]Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
[3]Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me.
[4]Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
[5]In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro.
[6]Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
[7]Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
[8]pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
[9]Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
[10]tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
[11]In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
[12]In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
[13]quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
|