1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. [2] Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? [3] Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. [4] Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. [5] Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ. [6] Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. [7] Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. [8] Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top