1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. [2] Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. [3] Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? [4] an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? [5] Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, [6] qui reddet unicuique secundum opera ejus: [7] iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: [8] iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. [9] Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: [10] gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: [11] non enim est acceptio personarum apud Deum. [12] Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. [13] Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. [14] Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: [15] qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, [16] in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. [17] Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, [18] et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, [19] confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, [20] eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. [21] Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: [22] qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: [23] qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. [24] (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) [25] Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. [26] Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? [27] et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? [28] Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: [29] sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top