1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. [2] Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum. [3] Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: [4] et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. [5] Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur. [6] Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. [7] In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. [8] Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti. [9] Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. [10] Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis. [11] Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. [12] Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. [13] Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. [14] Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. [15] Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. [16] Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur? [17] in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? [18] Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. [19] Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. [20] Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. [21] Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? [22] Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. [23] Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. [24] Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: [25] et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. [26] In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. [27] Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. [28] Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum: [29] non sis incredibilis verbo illius. [30] Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis: [31] anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top