|
[1] Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
[2] Quis sufficit enarrare opera illius?
[3] quis enim investigabit magnalia ejus?
[4] virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus?
[5] Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.
[6] Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur.
[7] Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius?
[8] Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
[9] Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
[10] Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
[11] Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.
[12] Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem.
[13] Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.
[14] Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.
[15] Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
[16] Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum.
[17] Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato.
[18] Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
[19] Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.
[20] Ante languorem adhibe medicinam: et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
[21] Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
[22] Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
[23] Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
[24] Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
[25] Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
[26] A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.
[27] Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
[28] Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
[29] Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impleverunt proverbia et judicia.
[30] Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
[31] Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
[32] Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum.
[33] Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitæ tuæ.
|