|
[1] Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !
[2] Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam:
[3] sic qui facit per vim judicium iniquum.
[4] Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.
[5] Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum.
[6] Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
[7] Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
[8] Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
[9] Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
[10] Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
[11] Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
[12] Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
[13] Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur.
[14] Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt.
[15] Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
[16] Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi.
[17] Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius:
[18] qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !
[19] neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum.
[20] Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
[21] Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
[22] Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo.
[23] Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
[24] Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se.
[25] Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
[26] Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit.
[27] Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt.
[28] Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
[29] Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
[30] Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
[31] Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
[32] Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
[33] Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
|