|
[1] Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.
[2] Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
[3] et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?
[4] Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum.
[5] Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
[6] Aufer a me ventris concupiscentias, et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me, et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
[7] Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
[8] In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
[9] Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa.
[10] Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non erit immunis ab eis.
[11] Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.
[12] Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
[13] Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit: et si dissimulaverit, delinquit dupliciter:
[14] et si in vacuum juraverit, non justificabitur: replebitur enim retributione domus illius.
[15] Est et alia loquela contraria morti: non inveniatur in hæreditate Jacob.
[16] Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur.
[17] Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum: est enim in illa verbum peccati.
[18] Memento patris et matris tuæ: in medio enim magnatorum consistis:
[19] ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum, et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris, et maluisses non nasci, et diem nativitatis tuæ maledicas.
[20] Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur.
[21] Duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem.
[22] Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat:
[23] et homo nequam in ore carnis suæ non desinet donec incendat ignem.
[24] Homini fornicario omnis panis dulcis: non fatigabitur transgrediens usque ad finem.
[25] Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt?
[26] Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me: quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus.
[27] Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum:
[28] et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.
[29] Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia.
[30] Hic in plateis civitatis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur, et ubi non speravit apprehendetur.
[31] Et erit dedecus omnibus, eo quod non intellexerit timorem Domini.
[32] Sic et mulier omnis relinquens virum suum, et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio:
[33] primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi.
[34] Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur:
[35] non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum:
[36] derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur.
[37] Et agnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.
[38] Gloria magna est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.
|