|
[1] Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
[2] Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
[3] ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
[4] Loquere major natu: decet enim te
[5] primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
[6] Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
[7] Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
[8] Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
[9] Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
[10] Adolescens, loquere in tua causa vix.
[11] Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
[12] In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
[13] In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
[14] Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
[15] Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
[16] et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
[17] et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
[18] Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
[19] Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
[20] Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
[21] Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
[22] Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
[23] etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
[24] Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
[25] In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
[26] Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
[27] In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
[28] Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.
|