|
[1] Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
[2] Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
[3] Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
[4] Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur?
[5] Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est:
[6] et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum:
[7] multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
[8] Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
[9] Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum.
[10] Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
[11] Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia.
[12] Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
[13] Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
[14] Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
[15] Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
[16] Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
[17] Timentis Dominum, beata est anima ejus.
[18] Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus?
[19] Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani:
[20] deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
[21] Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.
[22] Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.
[23] Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
[24] Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
[25] Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est.
[26] Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
[27] Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
[28] Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor?
[29] Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
[30] Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?
[31] Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
|