1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: [2] et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. [3] Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. [4] Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: [5] ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus præter te, Domine. [6] Innova signa, et immuta mirabilia. [7] Glorifica manum et brachium dextrum. [8] Excita furorem, et effunde iram. [9] Tolle adversarium, et afflige inimicum. [10] Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. [11] In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. [12] Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. [13] Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. [14] Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. [15] Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. [16] Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. [17] Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. [18] Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, [19] secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. [20] Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. [21] Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. [22] Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. [23] Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. [24] Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. [25] Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. [26] Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. [27] Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. [28] Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top