1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, [2] maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. [3] Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! [4] Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. [5] An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? [6] Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. [7] Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios: [8] ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis: [9] et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. [10] Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. [11] Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, [12] ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo. [13] Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, [14] ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo: [15] et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. [16] Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. [17] In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob: et in fide sua probatus est propheta, [18] et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. [19] Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. [20] Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam: [21] et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim: [22] et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. [23] Et post hoc dormivit: et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ: et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top