|
[1] Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
[2] Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini.
[3] Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de cælo ignem ter.
[4] Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi?
[5] qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei:
[6] qui dejecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo:
[7] qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis:
[8] qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophetas facis successores post te:
[9] qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum:
[10] qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob.
[11] Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt.
[12] Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
[13] Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum:
[14] nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus.
[15] In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
[16] In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram:
[17] et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.
[18] Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata.
[19] Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.
[20] In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.
[21] Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres.
[22] Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.
[23] Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.
[24] Dejecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini:
[25] nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei.
[26] In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
[27] Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum.
[28] Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent.
|