1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ego flos campi, et lilium convallium. [2] SPONSUS. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. [3] SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. [4] Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem. [5] Fulcite in me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. [6] Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. [7] SPONSUS. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. [8] SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. [9] Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. [10] En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: [11] jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit. [12] Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra; [13] ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni: [14] columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. [15] SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. [16] Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, [17] donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top