1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum: [2] quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam. [3] Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum: [4] quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. [5] Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam. [6] Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. [7] Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. [8] Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. [9] Ego autem, et anima mea in eo lætabimur. [10] Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi. [11] Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. [12] Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum. [13] Luce splendida fulgebis: et omnes fines terræ adorabunt te. [14] Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt: [15] nomen enim magnum invocabunt in te. [16] Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te. [17] Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. [18] Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua. [19] Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster. [20] Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem. [21] Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus. [22] Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur: et per vicos ejus, Alleluja cantabitur. [23] Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top