1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, [2] dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe. [3] Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus: [4] memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. [5] Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. [6] Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. [7] Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. [8] Quomodo potueris, ita esto misericors. [9] Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. [10] Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis: [11] quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. [12] Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. [13] Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. [14] Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. [15] Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. [16] Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. [17] Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. [18] Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. [19] Consilium semper a sapiente perquire. [20] Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. [21] Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo: [22] et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. [23] Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top