|
[1] Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
[2] Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.
[3] Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
[4] Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
[5] Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
[6] per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
[7] Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.
[8] Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
[9] ostendens per sitim, quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
[10] Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
[11] Hos quidem tamquam pater monens probasti; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
[12] Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
[13] Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.
[14] Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
[15] Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
[16] Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;
[17] ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
[18] Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
[19] aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
[20] quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
[21] Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ; sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti;
[22] multum enim valere, tibi soli supererat semper; et virtuti brachii tui quis resistet?
[23] Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
[24] Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
[25] Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
[26] Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
[27] Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt. Domine, qui amas animas.
|