1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te; [2] et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant. [3] Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti. [4] Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. [5] Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida. [6] Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent. [7] Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio. [8] Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. [9] Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes. [10] Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium. [11] Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. [12] Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. [13] De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. [14] Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, [15] omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, [16] gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra. [17] Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati. [18] Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. [19] Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent. [20] Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua. [21] Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. [22] Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans. [23] Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. [24] In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat. [25] His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit; erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top