1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. [2] Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: [3] qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. [4] Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. [5] Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. [6] Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. [7] Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. [8] Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: [9] nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. [10] Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis, [11] sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est inutile invenitur. [12] Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. [13] Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. [14] Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. [15] Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. [16] Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. [17] Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. [18] Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. [19] Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. [20] Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. [21] Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. [22] Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. [23] Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. [24] Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: [25] imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top