1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. [2] Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis; [3] dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. [4] Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; [5] ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. [6] Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. [7] Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. [8] Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? [9] Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, [10] et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus; [11] aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; [12] aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: [13] sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. [14] Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt; [15] quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. [16] Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. [17] Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. [18] Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. [19] Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; [20] sumet scutum inexpugnabile æquitatem. [21] Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. [22] Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. [23] Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. [24] Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top