1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. [2] Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. [3] Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. [4] Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? [5] Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. [6] Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. [7] Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. [8] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [9] Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. [10] Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. [11] Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? [12] Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro? [13] Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. [14] Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top