|
[1] Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.
[2] Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
[3] Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
[4] Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
[5] Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
[6] Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
[7] Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
[8] Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
[9] Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
[10] Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Jerusalem.
[11] Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
[12] Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
[13] Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
[14] Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
[15] Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam, et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.
[16] Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
[17] Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.
[18] Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
[19] Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
[20] Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,
[21] Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.
[22] Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
[23] Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
[24] Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
[25] Filii Elcana, Amasai et Achimoth
[26] et Elcana: filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
[27] Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
[28] Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia.
[29] Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
[30] Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
[31] Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:
[32] et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
[33] Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
[34] filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
[35] filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
[36] filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,
[37] filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
[38] filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
[39] Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
[40] filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,
[41] filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
[42] filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
[43] filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
[44] Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
[45] filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,
[46] filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
[47] filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
[48] Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
[49] Aaron vero, et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei.
[50] Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
[51] Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
[52] Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
[53] Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
[54] Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.
[55] Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum:
[56] agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
[57] Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
[58] Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
[59] Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
[60] De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
[61] Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
[62] Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
[63] Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
[64] Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum:
[65] dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
[66] et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
[67] Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
[68] Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
[69] necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
[70] Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
[71] Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
[72] De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
[73] Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
[74] De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
[75] Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
[76] Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
[77] Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus:
[78] trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
[79] Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
[80] Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,
[81] sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
|