1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Porrofilii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor. [2]FiliiThola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti. [3]FiliiOzi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes. [4]Cumqueeis per familias, et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios. [5]Fratresquoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt. [6]FiliiBenjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres. [7]FiliiBela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor. [8]Porrofilii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor. [9]Numeratisunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti. [10]Porrofilii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar: [11]omneshi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes. [12]Sephamquoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher. [13]Filiiautem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala. [14]Porrofilius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad. [15]Machirautem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ. [16]Etpeperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen. [17]Filiusautem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse. [18]Sororautem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola. [19]Erantautem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam. [20]Filiiautem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad, [21]ethujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum. [22]Luxitigitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum. [23]Ingressusqueest ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset: [24]filiaautem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara. [25]Porrofilius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan, [26]quigenuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama, [27]dequo ortus est Nun, qui habuit filium Josue. [28]Possessioautem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus. [29]Juxtafilios quoque Manasse Bethsan, et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. [30]FiliiAser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum. [31]Filiiautem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith. [32]Heberautem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum. [33]FiliiJephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat. [34]Porrofilii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram. [35]Filiiautem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles et Amal. [36]FiliiSupha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra, [37]Bosor,et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera. [38]FiliiJether: Jephone, et Phaspha, et Ara. [39]Filiiautem Olla: Aree, et Haniel, et Resia. [40]Omneshi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top