|
[1] Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
[2] Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
[3] Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
[4] Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
[5] Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
[6] Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
[7] Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?
[8] Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
[9] Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
[10] Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
[11] Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
[12] Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
[13] Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
[14] Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
[15] Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
[16] Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
[17] Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
[18] Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
[19] Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
[20] Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
[21] In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
[22] Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
[23] Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
[24] Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
[25] occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
[26] Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
[27] Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
[28] Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
[29] Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
[30] Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
[31] Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
[32] et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
[33] Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
[34] Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
[35] Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
[36] An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
[37] Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
[38] Si quis autem ignorat, ignorabitur.
[39] Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
[40] Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
|