|
[1] Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
[2] Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
[3] Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
[4] Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
[5] non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
[6] non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:
[7] omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
[8] Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.
[9] Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
[10] Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
[11] Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.
[12] Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
[13] Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
|