|
[1] De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
[2] Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
[3] Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
[4] Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
[5] et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
[6] et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
[7] Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
[8] Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
[9] alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
[10] alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
[11] Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
[12] Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
[13] Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
[14] Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
[15] Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
[16] Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
[17] Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
[18] Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
[19] Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
[20] Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
[21] Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
[22] Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
[23] et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
[24] Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,
[25] ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
[26] Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
[27] Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
[28] Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
[29] Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?
[30] numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
[31] Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
|