1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. [2] Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. [3] Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. [4] Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. [5] Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. [6] Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. [7] Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. [8] Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. [9] Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. [10] Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. [11] Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. [12] Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. [13] Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? [14] Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: [15] mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. [16] Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. [17] Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. [18] Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. [19] Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. [20] Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. [21] Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. [22] Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. [23] Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, [24] et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. [25] Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. [26] Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. [27] Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. [28] Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. [29] Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. [30] Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. [31] Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. [32] Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. [33] Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. [34] Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top