|
[1] Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
[2] et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari:
[3] et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
[4] et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):
[5] sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
[6] Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
[7] Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
[8] Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
[9] Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
[10] Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
[11] Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
[12] Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
[13] Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
[14] Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
[15] ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
[16] Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?
[17] Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
[18] Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
[19] Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid?
[20] Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum:
[21] non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
[22] An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
[23] Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
[24] Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
[25] Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
[26] Domini est terra, et plenitudo ejus.
[27] Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
[28] Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
[29] conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia?
[30] Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
[31] Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.
[32] Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei:
[33] sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
|