|
[1] Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
[2] Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
[3] Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est:
[4] Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
[5] numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
[6] aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?
[7] Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
[8] Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
[9] Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
[10] an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
[11] Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
[12] Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
[13] Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
[14] Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
[15] Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
[16] Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.
[17] Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
[18] Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
[19] Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
[20] Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:
[21] iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
[22] Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
[23] Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
[24] Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
[25] Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
[26] Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:
[27] sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
|