|
[1] De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
[2] Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
[3] Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
[4] De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
[5] Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi):
[6] nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
[7] Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
[8] Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus.
[9] Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
[10] Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta?
[11] Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?
[12] Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
[13] Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
|