1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: [2] propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat. [3] Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. [4] Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. [5] Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. [6] Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. [7] Volo enim omnes vos esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. [8] Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. [9] Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. [10] Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: [11] quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. [12] Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam. [13] Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: [14] sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. [15] Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. [16] Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies? [17] Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. [18] Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est? non circumcidatur. [19] Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. [20] Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. [21] Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere. [22] Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. [23] Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. [24] Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. [25] De virginibus autem præceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. [26] Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. [27] Alligatus es uxori? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quærere uxorem. [28] Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco. [29] Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: [30] et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: [31] et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. [32] Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo. [33] Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. [34] Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. [35] Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. [36] Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. [37] Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. [38] Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. [39] Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. [40] Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top