1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis: [2] ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. [3] Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. [4] In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. [5] Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos. [6] Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. [7] Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. [8] Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. [9] Hospitales invicem sine murmuratione. [10] Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. [11] Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. [12] Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: [13] sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. [14] Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. [15] Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. [16] Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: [17] quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? [18] et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? [19] Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top