|
[1] Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:
[2] pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
[3] neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
[4] Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
[5] Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
[6] Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
[7] omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
[8] Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
[9] cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
[10] Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
[11] Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
[12] Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
[13] Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
[14] Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
|