|
[1] Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
[2] Si enim ego contristo vos: et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me?
[3] Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
[4] Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
[5] Si quis autem contristavit, non me contristavit: sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
[6] Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus:
[7] ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
[8] Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
[9] Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
[10] Cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
[11] ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus.
[12] Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
[13] non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
[14] Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco:
[15] quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in his qui pereunt:
[16] aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus?
[17] non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
|