1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, [2] et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. [3] Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me. [4] Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. [5] Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. [6] Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis. [7] In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus. [8] Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis. [9] Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo. [10] Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus. [11] Et ascendit super cherubim: et volavit, et lapsus est super pennas venti. [12] Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum. [13] Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. [14] Tonabit de cælo Dominus: et excelsus dabit vocem suam. [15] Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos. [16] Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. [17] Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis. [18] Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. [19] Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum. [20] Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. [21] Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. [22] Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. [23] Omnia enim judicia ejus in conspectu meo: et præcepta ejus non amovi a me. [24] Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea. [25] Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. [26] Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus. [27] Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris. [28] Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. [29] Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. [30] In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. [31] Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. [32] Quis est Deus præter Dominum: et quis fortis præter Deum nostrum? [33] Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. [34] Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me; [35] docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea. [36] Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me. [37] Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei. [38] Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos. [39] Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. [40] Accinxisti me fortitudine ad prælium: incurvasti resistentes mihi subtus me. [41] Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos. [42] Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos. [43] Delebo eos ut pulverem terræ: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. [44] Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. [45] Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi. [46] Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. [47] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meæ. [48] Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. [49] Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. [50] Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo: [51] magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top