1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: [2] Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. [3] Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei. [4] Sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra. [5] Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet. [6] Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi: quæ non tolluntur manibus. [7] Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur, usque ad nihilum. [8] Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. [9] Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. [10] Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda. [11] Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, [12] stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam. [13] Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. [14] Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. [15] Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! [16] Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, [17] dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi. [18] Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus, [19] et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. [20] Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. [21] Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. [22] Hæc fecit Banaias filius Jojadæ. [23] Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. [24] Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem, [25] Semma de Harodi, Elica de Harodi, [26] Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua, [27] Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, [28] Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, [29] Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, [30] Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas, [31] Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, [32] Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, [33] Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites, [34] Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites, [35] Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, [36] Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, [37] Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ, [38] Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, [39] Urias Hethæus. Omnes triginta septem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top