1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
   
2 Timothy
2Ti
1
[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, [2] Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. [3] Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die [4] desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, [5] recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. [6] Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. [7] Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. [8] Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: [9] qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. [10] Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: [11] in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. [12] Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. [13] Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. [14] Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. [15] Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. [16] Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: [17] sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. [18] Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top