1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: [2] et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. [3] Labora sicut bonus miles Christi Jesu. [4] Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. [5] Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. [6] Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. [7] Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. [8] Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, [9] in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. [10] Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. [11] Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus: [12] si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: [13] si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. [14] Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. [15] Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. [16] Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem: [17] et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus, [18] qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. [19] Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. [20] In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. [21] Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. [22] Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. [23] Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. [24] Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, [25] cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, [26] et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top