1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: [2] erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, [3] sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, [4] proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: [5] habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: [6] ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: [7] semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. [8] Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; [9] sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. [10] Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, [11] persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. [12] Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. [13] Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. [14] Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: [15] et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. [16] Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia: [17] ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top