1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere, et docere [2] usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: [3] quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. [4] Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: [5] quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. [6] Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? [7] Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate: [8] sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. [9] Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. [10] Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, [11] qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. [12] Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. [13] Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. [14] Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. [15] In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): [16] Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum: [17] qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. [18] Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. [19] Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. [20] Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. [21] Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, [22] incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. [23] Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. [24] Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, [25] accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum. [26] Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top