|
[1] Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
[2] et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
[3] Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
[4] et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
[5] Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est.
[6] Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
[7] Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt,
[8] et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
[9] Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
[10] Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani,
[11] Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
[12] Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
[13] Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
[14] Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
[15] Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
[16] sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël:
[17] Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
[18] Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
[19] et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
[20] sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
[21] Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
[22] Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
[23] hunc, definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
[24] quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
[25] David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:
[26] propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
[27] quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
[28] Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.
[29] Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
[30] Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:
[31] providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
[32] Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
[33] Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis.
[34] Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis
[35] donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
[36] Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
[37] His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
[38] Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.
[39] Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
[40] Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
[41] Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
[42] Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
[43] Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
[44] Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
[45] Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
[46] Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis,
[47] collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
|