|
[1] Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
[2] Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
[3] Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
[4] Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.
[5] At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
[6] Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
[7] Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
[8] Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
[9] Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum.
[10] Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.
[11] Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
[12] Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
[13] Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
[14] Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
[15] auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
[16] Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
[17] Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
[18] Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
[19] Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:
[20] ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,
[21] quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.
[22] Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
[23] Erit autem: omnis anima, quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
[24] Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
[25] Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
[26] Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
|