1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, [2] dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: [3] et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. [4] Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. [5] Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem. [6] Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. [7] Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? [8] Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: [9] si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, [10] notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël: quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. [11] Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: [12] et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. [13] Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: [14] hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. [15] Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, [16] dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. [17] Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. [18] Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. [19] Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. [20] Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. [21] At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. [22] Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. [23] Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. [24] Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: [25] qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? [26] Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus? [27] Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël, [28] facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. [29] Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, [30] in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. [31] Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. [32] Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. [33] Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. [34] Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, [35] et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. [36] Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, [37] cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top