1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornleius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, [2] religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: [3] is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. [4] At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. [5] Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: [6] hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. [7] Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. [8] Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. [9] Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. [10] Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: [11] et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, [12] in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. [13] Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca. [14] Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. [15] Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. [16] Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum. [17] Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam. [18] Et cum vocassent, interrogabant, si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. [19] Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te. [20] Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. [21] Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis? [22] Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. [23] Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum illis; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. [24] Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis. [25] Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. [26] Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum. [27] Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant: [28] dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. [29] Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? [30] Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: [31] Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei. [32] Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. [33] Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. [34] Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; [35] sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. [36] Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). [37] Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæum: incipiens enim a Galilæa post baptismum, quod prædicavit Joannes, [38] Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. [39] Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. [40] Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, [41] non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. [42] Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. [43] Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. [44] Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. [45] Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro: quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. [46] Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum. [47] Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? [48] Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top