|
[1] Audierunt autem Apostoli, et fratres, qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
[2] Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
[3] dicentes: Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis?
[4] Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
[5] Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
[6] In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
[7] Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
[8] Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
[9] Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
[10] Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in cælum.
[11] Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
[12] Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
[13] Narravit autem nobis, quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
[14] qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
[15] Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
[16] Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
[17] Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
[18] His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.
[19] Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
[20] Erant autem quidam ex eis viri Cyprii, et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
[21] Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
[22] Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis, super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
[23] Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
[24] quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
[25] Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
[26] Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
[27] In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam:
[28] et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
[29] Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus:
[30] quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.
|